#Gen. II#Isa. VI#BOET. De cons. philos.#Luc. XII#Exod. XX
Igitur perfecti sunt coeli et terra. Conclusio est hic operum. Quia creati, dispositi, ornati, igitur perfecti. Et quia in senario facti, qui primus perfectus numerantibus occurrit, quia ex partibus suis aggregatis reddit eamdem summam, quod in monadibus numeris non invenies, nisi in isto. Monadis numerus appellatur ab uno, usque ad decem. Sed nec in decadibus, nisi in vicesimo octavo. Complevit Deus die septimo opus suum quod fecerat. Alia translatio habet sexto, et tunc nulla est objectio. Sed Hebraica veritas habet septimo, et ideo quaeritur: Si complere est finale quidpiam operis facere, quomodo verum est quod sequitur: Requievit Deus die septimo, etc. Verum est quod diem septimum fecit, et ipsum etiam benedixit, et post requievit. Vel complevit, id est completum ostendit, cum nihil novum in eo fecerit, et tunc requievit ab operum generibus novis. Nihil enim post fecit cujus tunc non fecisset materiam, ut corporum; vel similitudinem, ut animarum. Non enim quasi fessus dicitur quievisse, sed quia cessavit. Sicut in Isaia dicitur quod seraphim requiem non habebant dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus, id est non cessabant. Vel requievit ab opere, vel in operibus, id est non eget operibus suis, et est dictum quasi negative, vel requievit ab opere in semet ipso, id est a mutabilitate operum ejus immutabilis apparuit: Nam stabilis manens dat cuncta moveri.Quod autem dicitur, ab omni opere, quod patrarat, innuit esse opus quod nondum fecerat, a quo nondum quiescit. Tria enim opera fecerat, creavit, disposuit, et ornavit. Quartum opus propagationis non desinit operari. Quintum faciet, et praecinget se, et transiens ministrabit, ubi praecipue erit requies. Et benedixit diei septimo, id est sanctificavit eum, id est sanctum et celebrem eum esse voluit. Semper enim ab aliquibus nationibus ante legem etiam dicitur Sabbatum fuisse observatum. Hujus observantiam in lege etiam dixit sanctificationem, ibi: Memento ut diem Sabbati sanctifices.